UNGUENTUM

UNGUENTUM
UNGUENTUM
pro vario usu multiplex est. Auctor est Athenaeus, priscos Graecos adeo eorum fuisse studioso, ut expioratum habuerint, ecquod Unguentum cuique membro esset accommodatum, Dipnosophist. l. 15. Ο῞τι δὶα σπουδῆς ἦν τοῖς παλαιοτέροις ἡ τῶν μύρων χρῆσις, δῆλον ἐκ τοῦ καὶ ἐπίςταςθαι ποῖόν τι ἑκάςτῳ τῶν μελῶν ἠμῶν ἐςτιν ἐπιτήδειον. Et hospitem esse in Scriptoribus Graecis ac Latinis oportet eum, qui ignoret, luxum pretiosissimorum Unguentorum priscis nepotibus in frequenti usu fuise, maxime autem, cum intricliniaribus lectisaccumberent, Casaub. ubi supra. Metopiô, de quo multa Hieron. Mercurialis Variar. Lection. l. 2. c. 19. quodque unguentum Aegyptium fuit, sicut et mendesium, crura et pedes inungebantur: Phoenicinô, malae et mammae: Serpyllinô, genua et collum: Sisymbrinô, utrumque brachium: Amaracinô, supercilia et coma: Amomô, capilli, ut patet ex Seneca aliisque. Ovid. Ep. 21. Heroid. v. 166.
Spissaque de nitidis tergit amoma comis.
Statius, l. 1. Sylv. 2. v. 111.
Nec pingui erinem deducere amomo.
Unde, non liquidum, id, ut Bernardinus autumat, sed valde spissum fuisse patet, quod etiam Persius satis clare indigitat, cum ait, Sat. 3. v. 10.
Compositus lecto crassisque lutatus amomis.
Fuit autem maximo in pretio, non Aegyptium illud, de quo Daniel Galetanus ad Senecam. qui inscitê amomum cum metopioconfundit: sed Assyrium, de quo Virg. Eclog. 4. v. 25.
———— Assyrium vulgo nascetur amomum.
Vide Delrium, Notis ad Iustin. l. 9. c. 4. §. 1. Totum hominem unguentô perfudit Antiochus Epiphanes, quem cum unguentis delibutum beatum quidam praedicâsset, laetatus, Ego. inquit. huius satietatem tibi inducam, ac vas plus quam duas choas cpaiens crassi unguenti in caput illius effundi iussit: lubricôque factô locô ipse cecidit ridens, et eorum compulures, qui una lavabantur, uti habet Interpes Polybii, Histor. l. 26. Non mior luxuria Othonis, qui, Neronem excipiens, fistulas aureas argenteasque diversis proposuit locis, quae aquae instar unguentum funderent,m apud Plut. in Galba etc. Sed ab his laetitiae signis atque irritamentis logentes abstinuêre, 2. Sam. c. 12. v. 20. specialiter in ieiunio, ut colligitur ex 2. Sam. c. 14. v. 2. coll. cum v. 16. qua de re vide Ioh. Casp. Suicerum, Thes. Eccl. voce Α᾿λειφω. Flamini quoque Diali, sub dio saltem, fas inungi non fuisse, testatur Plut. in Quaest. Rom. etc. Coeterum de origine et progressu unguentaria Rei, sic Plin. l. 13. c. 1. princip. Quis primus invenerit, non traditur. Iliacis temporibus non erant —— Persarumesse debet gentis unguentum. Illi madent eô, et accersitâ commendatione, ingluvie natum virus exstinguunt. Primum quod equidem inveniam, castris Darii Regis expugnatis, in reliquo eius apparatis Alexander cepit scrinium ungentorum. Postea voluptas eius a nostris quoque inter laudatissima atque etiam honestissima vitae bona admissa est, et quae seqq. ubi ordine enarrat, quô tempore, apud quas gentes, quodque unguentum in usum venerit, cesseritque recentius inventô. Sed unguenti Homerum iam meminisse, discimus ex Il. ξ. v. 171. ubi de Iunone,
———— ἀλειψατο δὴ λιπ᾿ ἐλαίῳ
Α᾿μβροσίῳ, ἑδανῷ, τὸ ρἀ ὁι τεθυωμένον ἧεν,
Τοῦ καὶ κινυμένοιο Διὸς ποτὶ χαλκοβατὲς δῶ
Ε῎μπης ἐς γαῖάν τε καὶ οὐρανὸν ἵκετ᾿ ἀυτμή.
Vetusque Comoedia passim μύρον nominat, et μυρίζεςθαι et μυραλοιθεῖν, ut et Lyrici Poetae, Alcaeus, Sappho, Anacreon, Alii. Sic Sophocles inducit in quadam Fabula Venerem μύρῳ ἀλειφομένην; Minervam autem ἐλαίῳ χριομένην. Legeque suâ sanxit Solon, ne viro liceret μυροπωλεῖν. Notant etiam Grammatici, μύρου quidem nomine primum fuisse usum Archilochum hôc versu,
Ο᾿υκ ἂν μύροισι γραῦς ἐοῦσ᾿ ἠλείφετο,
rem tamen ipsam longe antiquiorem, et Homericô iam, ut vidimus, aevô, usitatam: neque ex oleo tantum, sed et ex
aromatis condita, quae Veteribus θυώματα dicebantur, unde vestes apud eundem Homerum τεθυωμέναι, h. e. unguentis perfusae, ibid. v. 172. etc. Quod vero de Persis idem Pliniusait, sic habet. Sobrietatem in hac gente ac victus frugalitatem commendant Veterum haud pauci. Exercitiis quin etiam ac sudoribus ita assuefacti sunt, ut homo Persa temere cibum non sumeret, priusquam ab exercitio sudâsset. Cum autem post sudorem lavarent reliquae gentes. Graeci et Romani, et hi quidem frequentius, Persae in sudata veste durabant. E qua illuvie atque imbalnitie, ut loquitur Lucilius, sordes et immunditia et totius corporis foetor, quod virus unguentorum usu, quibus toti madebant, expellere consueverunt. Ad Romanos quando exotica unguenta pervenerint, idem indigitat, l. eôd. c. 3. Quando id primum ad Romanos penetraverit, haud facile dixerim. Certum est, Antiochô Rege Asiaque devictis, urbis annô quingentesimô sexagesimô quintô, P. Licinium Crassum, L. Iulium Caesarem Censores edixisse, ne quis venderet unguenta exotica. Itaque non statim post Alexandri M. aetatem, quod Solinus vult, sed demum post domitam Asiam, ungentorum illecebra cum coeteris Asiae deliciis, in Romanum solum fluxit, uti pluribus docet ad illum Salmasius, p. 947. Compositionem Unguentorum quod spectat, de illa sic iterum Plinius, c. 1. l. cit. Ratio faciendi duplex, sucus et corpus. Ille olei generibus fere constat, hoc odorum. Haec slymmata vocant, illa bedysmata. Tertius inter haec est color, multis neglectus. Huius causa adduntur cinnabari et anchusa etc. ad quem locum vide Dalechampium, et prae illo salmas. ad Solin. ubi hanc in rem, et in specie, de unguentis ex amomo, cinnamomo, costo, croco, palma; de Unguento Mendesio, Muscellino, Nardino, aliis: de Unguentorum speciebus, quorum alia χρίσματα, alia ἀλείμματα, aliisque huc pertinentibus, egregia habes complura. De quibus tamen omnibus graviter idem Plinius, ubi supra c. 3. princip. Haec est materia luxus e cunctis maxime supervacui. Margaritae enim gemmaeque ad heredem tamen transeunt: vestes prorogant tempus: unguenta ilico exspirant, ac suis mortuntur horis. Summa commendatio eorum, ut transeunte feminâ odor invitet etiam aliud agentes, Exceduntque quadringentos denarios librae. Tanti emitur voluptas aliena. Etenim odorem qui gerit, ipse non sentit. Alia longe ratio fuit Unguenti illius sacri, quod ipse Deus Mosi conficiendum praescripsit, quoque, praeter res sacras universas, Pontificem Max. quemque in vetere Ecclesia inungi oportebat: ut hôc signô adumbraretur Divinitatis in Isu Christo, Pontifie nostro uncio, inhabitatio et Spiritus S. dona largissime in eius carnem effusa, Pfalme 45. v. 8. et Iohannis c. 3. v. 34. De eo sic legimus Exodi c. 30. v. 23. et seqq. Accipe tibi aromatum praestantissimum, myrrhae ingenuae quingenta (pondo) et cinnamomi odorati dimidium eius, ducenta quinquaginta: et caelamt odorati ducenta quinquaginta: Et casiae quingenta, prout est pondus sacrum et olei olivae hinem: Et parabis ex illo oleum unctionis sacrae, unguentum unguentariae opere unguentarii: oleum unctionis sacrae esto. Eôque unges Tentorium conventus, et Arcam ipsam Testimonii, Mensamque illam cum omnibus instrumentis ipsius et Lychnunchum ac instrumenta eius et Altare ipsum suffitus. Altare quoque holocausti et omnia instrumenta eius, labrumque ac scapum
eius: ut sanctifices illa; sintque res sancta sanctarum: quidquid tetigerit illa, sanctum esto. Abaronem quoque et filios eius ungito, etc. Et paulo post, v. 32. et seqq. Carnem hominis ne eô ungito, aut secundum confecturam eius ne facitote simile ei: res sancta est, res sancta esto vobis. Quisquis conficiet simile ei, aut quisquis imponet ex eo rei exterae, propterea exscindetur e Populis suis. Unde colligi potest, ne ipsos quidem Reges eôdem oleô inungi consuevisse, quod quidam asserunt. Durâsse Unguentum hoc sacrum annos fere nongentos, eôque tadem amissô, Pontificis inaugurationem solô vestitu sacrô fuisse peractam, iam diximus. Vide hîc supra in voce Unctuarium, item ubi de Ungendi ritu: de vasis vero, in quibus optime conservantur unguenta, voce Alabastrum: uti de vino ab Unguentis nomen adepto, Murina.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Unguentum — (lat.), Salbe, s.d. U. ad ambusta, Brandsalbe. U. ad labĭa Rosensteinii, Rosensalbe. U. ad scabĭem Jasseri, so v.w. Krätzsalbe. U. album simplex (U. cerussae), einfache Bleiweißsalbe. U. apostolorum (Apostelsalbe), aus vielen Harzen, Terpentin,… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Unguéntum — (lat.), Salbe (s. Salben) …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Unguéntum — (lat.), Salbe (s.d.) …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Unguentum — Unguentum, lat., Salbe; unguinös, fettig …   Herders Conversations-Lexikon

  • Unguentum — Мазь ( Unguentum ). Мазь зеленовато голубого цвета с характерным запахом. Состав: ундециленовой кислоты и меди ундецилената по 8 %, пара хлорфенилового эфира глицерина 4 %, мазевой основы до 100 %. Показания и способ применения такие же, как для… …   Словарь медицинских препаратов

  • Unguentum — МАЗЬ ( Unguentum ). Мазь, содержащая фурацилин (0,1 %); левомицетин (2 %), раствор (масляный) ретинола ацетата (или ацетата), ланолин безводный. Применяют для лечения дерматитов, длительно незаживающих ран, трещин прямой кишки, пролежней, ожогов… …   Словарь медицинских препаратов

  • Unguentum <> — МАЗЬ ( Unguentum ). Однородная густая масса желтого цвета, со слабым своеобразным запахом. Содержит фурацилин (0,2 %), синтомицин (1,6 %), анестезин (3 %), ланолин, стеарин и воду в общей сложности до 1ОО %. Применяют при ожогах I степени, свежих …   Словарь медицинских препаратов

  • Unguentum — МАЗЬ ( Unguentum ). Мазь, содержащая ундециленовой кислоты 10 %, цинковой соли ундециленовой кислоты 10 %, анилида салициловой кислоты 10 % и мазевую основу, состоящую из этилцеллозольва, эмульгатора, метилцеллюлозы и воды до 1ОО %. Мазь светло… …   Словарь медицинских препаратов

  • Unguentum — Unguentarium in Form eines Gladiatorenhelms (Römisch Germanisches Museum Köln). Unguentum ist die lateinische Bezeichnung für eine Salbe, ein Salböl oder ein Balsam. Inhaltsverzeichnis …   Deutsch Wikipedia

  • Unguentum — Un|gu|ẹn|tum 〈n.; s, ta; Pharm.; Med.; lat. Bez. für〉 Salbe [lat., zu unguere „salben, bestreichen“] * * * Unguẹntum   [lateinisch »Salbe«, »Salböl«] das, s/...ta, Abkürzung Ungt., die Salbe. * * * Un|gu|ẹn|tum, das; s, ...ta [lat. unguentum,… …   Universal-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”